… est omnis divisa in partes tres

… est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae1, aliam Aquitani2, tertiam qui ipsorum lingua Celtae3, nostra Galli appellantur.

Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garunna4 flumen, a Belgis Matrona5 et Sequana6 dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos7 animos pertinent, important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum8 incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.

Blick auf Willingshausen, Zeichnung von Wilhelm Thielmann 1906

Qua de causa Helvetii9 quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano10, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis11 et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones12. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garunna flumine ad Pyrenaeos13 montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam14 pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.